Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.38 Cic. Fam. 13.39 (English) >>Cic. Fam. 13.40

13.39 Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO ACILIO PROCONSVLI S. Cum familia Titurnia necessitudo mihi intercedit vetus ; ex qua reliquus est M. Titurnius Rufus, qui mihi omni diligentia atque officio est tuendus. est igitur in tua potestate ut ille in me satis sibi praesidi putet esse. quapropter eum tibi commendo in maiorem modum et abs te peto efficias ut is commendationem hanc intellegat sibi magno adiumento fuisse. erit id mihi vehementer gratum.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.38 Cic. Fam. 13.39 (English) >>Cic. Fam. 13.40

Powered by PhiloLogic